Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Wisdom 9

The Wisdom of Solomon

Return to Index

Chapter 10

1

haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit

2

et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia

3

ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit

4

propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans

5

haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit

6

haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli

7

cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis

8

sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent

9

sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit

10

haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius

11

in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit

12

custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia

13

haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam

14

et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam

15

haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant

16

intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis

17

et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte

18

transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam

19

inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum

20

et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter

21

quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas

Wisdom 11

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: