Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Acts 6

The Acts of the Apostles

Return to Index

Chapter 7

1

dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent

2

qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram

3

et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero

4

tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis

5

et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium

6

locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis

7

et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto

8

et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas

9

et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo

10

et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam

11

venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri

12

cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum

13

et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius

14

mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque

15

et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri

16

et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem

17

cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto

18

quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph

19

hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur

20

eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui

21

exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium

22

et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis

23

cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel

24

et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio

25

existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt

26

sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum

27

qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos

28

numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium

29

fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos

30

et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi

31

Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini

32

ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare

33

dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est

34

videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum

35

hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

36

hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta

37

hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

38

hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis

39

cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum

40

dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei

41

et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum

42

convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel

43

et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem

44

tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat

45

quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David

46

qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob

47

Salomon autem aedificavit illi domum

48

sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit

49

caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est

50

nonne manus mea fecit haec omnia

51

dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

52

quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

53

qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis

54

audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

55

cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei

56

exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

57

et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus

58

et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum

59

positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius

Acts 8

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: